HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT III: De Cinaeis, et transgressione populi

#Jud. I

Filii autem Jethro Cinaei, cognati Moysi, ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem. Isti sunt filii Jobal fratris Sephorae, uxoris Moysi, qui, relicto patre et patria, secutus est Moysen, et deinceps habitavit in medio filiorum Israel. Civitas autem Palmarum dicitur hic Engaddi. Vel qui a Jericho sic solet appellari, et forte de campestribus ejus, ubi erant cum Bejamin, transtulerunt se ad Judam. Benjamin autem post Judam ascendit in Jerusalem. Hinc putant quidam eam fuisse communem. Nec potuit ejicere Jebusaeum, sed permisit eum habitare secum in tributo. Ephraim quoque ascendit in Bethel, quae prius vocabatur Luza. Videntesque hominem egredientem de obsessa civitate dixerunt ei. Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. Quo ostendente percusserunt eam, hominem vero et domum ejus ditaverunt. Qui transiens in terram Etthim, edificavit ibi civitatem, et vocavit eam Luzam. Nec delevit Ephraim Chananaeum, sed passus est eum vivere sub tributo. Similiter, et reliquae tribus cum essent confortatae, maluerunt eos habere tributarios quam delere, transgredientes mandatum Domini, et converterunt se ad agriculturas. Qui ad divitias se tradentes per epulas et libidinem, jam imbelles facti, in conversatione legum integri non erant.